Show Less
Restricted access

Carmina Latina

Cum praefatione Valahfridi Stroh

Series:

Michael von Albrecht

Laudat poeta multa loca pulcherrima, quae vidit visitavitque in multis orbis terrarum partibus. Alloquitur autem amicos, inter quos poetas philosophosque antiquos et novos. Quod fit et metris Horatianis et distichis elegiacis. Latine autem scribit, quia omnium gentium homines invitare vult, ut tandem inimicitias armaque deponant pacemque defendant. Ad quod litterae studiaque liberalia plurimum conferunt.

The poet praises many beautiful places he visited all over the world. Among the friends addressed there are poets and philosophers, both ancient and modern. He writes in Latin, wishing to invite human beings from all nations to banish discord and weapons and to defend peace. Liberal studies will contribute much to reach this aim.

Show Summary Details
Restricted access

Praefatio Valahfridi Stroh

Extract

Valahfridi Stroh

De Michaele ab Albrecht poeta grammaticoPraefatio periegetica

Poenico Bello secundo Musa pinnato gradu intulit se bellicosam Romuli in gentem feram

Sic Porcius Licinus in uersibus notissimis nos docet (nam de ueritate temporum nunc non quaerimus). Quid autem uult illud quod Musam pinnato gradu Romam inuasisse dicit? Hic homines docti solam celeritatem notari credunt, quasi Musa illa pedestris uenerit. Prosa igitur fuisset, non Musa! Credite mihi: Non pedibus illa contenta erat, sed ut dis immortalibus arbitratu suo alas sumere aut deponere licet, pinnarum ope tum uolauit, ut rapidissimo lapsu in urbem perueniret ingeniaque Romanorum ex auita socordia ad industriam poeticam euocaret.

Tamen ne haec quidem explicatio satis esse potest ei quem Furia Grammatica semel corripuit. Quaerendum enim restat, num una pinna Musae illi ad gradum pinnatum suffecerit. Sed id iam pueri elementarii sciunt in arte clauium pulsandarum quidem unam alam existere, nempe clauichordii, in arte nubium peruolandarum autem duabus alis opus esse. Quorsum igitur haec spectant? Scilicet uidit Licinus ille Musam cum una quidem ex alis attulisse Romanis poeticam (de qua sola homines docti cogitant), cum altera autem artem paene non minus necessariam – grammaticam! Nam ut ait uir quidam, utriusque artis peritissimus: Iam primis poetis Romanis familiare commercium erat cum grammatica siue philologia (Hist. Rom. litt. I). Si quidem Suetonio teste et Liuius Andronicus, qui Latinae poesis princeps putatur, et Q. Ennius, qui Romanas Musas primus pedibus pulsare solum docuit, pueros tam Graece quam Latine erudiebant eisque sua carmina praelegebant. Nec...

You are not authenticated to view the full text of this chapter or article.

This site requires a subscription or purchase to access the full text of books or journals.

Do you have any questions? Contact us.

Or login to access all content.